Haller's Concordance: DILECTIONIS
- tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis Eccl. 3:8
- ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei Sir. 24:24
- timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei Sir. 25:16
- de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum 2 Cor. 13:11
- qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae Col. 1:13
- non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis 2 Tim. 1:7
- non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis Heb. 6:10