Haller's Concordance: DILEXERUNT
- fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te Cant. 1:3
- et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt Jer. 8:2
- separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius Osee 4:18
- quasi uvas in deserto inveni Israhel quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt Osee 9:10
- hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera Jn. 3:19
- dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei Jn. 12:43
- et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem Apoc. 12:11