Haller's Concordance: DILIGATIS
- si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra Dt. 11:13
- si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei Dt. 11:22
- non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra Dt. 13:3
- ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra Josu. 22:5
- hoc tantum diligentissime praecavete ut diligatis Dominum Deum vestrum Josu. 23:11
- et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis omnia enim haec sunt quae odi dicit Dominus Zach. 8:17
- si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt Mt. 5:46
- mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem Jn. 13:34
- hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos Jn. 15:12
- haec mando vobis ut diligatis invicem Jn. 15:17
- nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit Rom. 13:8
- de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem 1 Th. 4:9