Haller's Concordance: DILIGEBAT
- Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob Gen. 25:28
- Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam Gen. 37:3
- Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam eius 1 Ki. 1:5
- inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam suam 1 Ki. 18:3
- omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos 1 Ki. 18:16
- et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum 1 Ki. 18:28
- locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul diligebat David valde 1 Ki. 19:1
- et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum 1 Ki. 20:17
- diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum Jn. 11:5
- erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus Jn. 13:23
- cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus Jn. 19:26
- dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare Jn. 21:7
- conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te Jn. 21:20