Haller's Concordance: DILIGENTER
- faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum Ex. 30:35
- videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir Dt. 2:5
- cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis Dt. 6:13
- omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris Dt. 8:1
- quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam Dt. 13:14
- et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israhel Dt. 17:4
- sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere Dt. 19:3
- observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite Dt. 24:8
- miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi Judg. 18:2
- opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiae prophetae et Addo videntis et diligenter exposita pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis diebus 2 Par. 12:15
- Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad Dominum pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui est dux in domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis 2 Par. 19:11
- notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam ad domum Dei magni quae aedificatur lapide inpolito et ligna ponuntur in parietibus opusque illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorum 1 Esd. 5:8
- igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eius secundum quod praeceperat Darius rex sic diligenter exsecuti sunt 1 Esd. 6:13
- omne quod ad ritum Dei caeli pertinet tribuatur diligenter in domo Dei caeli ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius 1 Esd. 7:23
- et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter iudicium erit de eo sive in mortem sive in exilium sive in condemnationem substantiae eius vel certe in carcerem 1 Esd. 7:26
- Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos, qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere, Esther 16:5
- interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam Job 8:8
- cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo Ps. 33:3
- quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam Pr. 23:1
- praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam Pr. 24:27
- diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera Pr. 27:23
- aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vitae Wis. 13:11
- et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini hominis Wis. 13:13
- cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas Sir. 13:16
- splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt Sir. 30:27
- et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu Isa. 21:7
- quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi Isa. 22:16
- nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad aeternum Isa. 30:8
- non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt Isa. 32:3
- requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea Isa. 34:16
- constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei Bar. 5:7
- Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues eius ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat: Dan. 7:19
- considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum 2 Ma. 1:34
- et cum arma eorum collegissent diligenter omnia conposuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt 2 Ma. 8:31
- tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis Mt. 2:7
- et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum Mt. 2:8
- visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile Lk. 1:3
- aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat Lk. 15:8
- et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos Acts 16:23
- hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis Acts 18:25
- ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet 1 Th. 5:2
- et ab exactione tributorum Syriae Coeles et Foenicis diligenter quantitatem dari his hominibus ad sacrificium Domini, Zorobabel praefecto ad tauros et arietes et agnos, 3 Esd. 6:29
- et ego quidem rex Artaxerses praecepi custodibus thesaurorum Syriae et Foenicis, ut quaecumque scripserit Ezras sacerdos et lector legis Domini excelsi, diligenter detur ei usque ad argenti talenta centum, similiter autem 3 Esd. 8:21
- ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae multatione vel abductione. 3 Esd. 8:27
- aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens ab scrutantibus vindemiam diligenter, 4 Esd. 16:31