Haller's Concordance: DILIGENTIBUS
- et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea Dt. 5:10
- et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes Dt. 7:9
- pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum Ps. 119:165
- frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum Ps. 127:2
- et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se Sir. 1:10
- Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua. Dan. 9:4
- scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti Rom. 8:28
- beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se Jas. 1:12
- audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se Jas. 2:5