Haller's Concordance: DILIGERE
- monentes eam honorare soceros diligere maritum regere familiam gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere Tob. 10:13
- noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus Pr. 20:13
- cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent Sir. 8:20
- Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob Osee 10:11
- indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo Mic. 6:8
- et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis Mk. 12:33
- ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit Eph. 5:28
- qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum 1 Pet. 3:10
- nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo 1 Jn. 2:15
- carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere 1 Jn. 4:11
- si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere 1 Jn. 4:20
- multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam super me. tu autem frequenter te et ipsum proximasti iniustis numquam. 4 Esd. 8:47