Haller's Concordance: DILIGET
- et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae frumento tuo atque vindemiae oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi Dt. 7:13
- noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te Pr. 9:8
- nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae Mt. 6:24
- non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget Lk. 7:42
- nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae Lk. 16:13
- respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus Jn. 14:23