Haller's Concordance: DILIGITE
- diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam Ps. 31:23
- diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum Wis. 1:1
- concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam Wis. 6:12
- si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis Wis. 6:22
- qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra Sir. 2:10
- odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph Amos 5:15
- haec dicit Dominus exercituum ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium et in laetitiam et in sollemnitates praeclaras veritatem tantum et pacem diligite Zach. 8:19
- ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos Mt. 5:44
- sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt Lk. 6:27
- verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos Lk. 6:35
- viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea Eph. 5:25
- viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas Col. 3:19
- animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius 1 Pet. 1:22
- omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate 1 Pet. 2:17