Haller's Concordance: DILIGITIS
- filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper Ps. 4:2
- qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos Ps. 97:10
- usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam Pr. 1:22
- laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam Isa. 66:10
- qui odio habetis bonum et diligitis malum qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum Mic. 3:2
- et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt Lk. 6:32
- vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro Lk. 11:43
- si diligitis me mandata mea servate Jn. 14:15
- quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata 1 Pet. 1:8