Haller's Concordance: DILIGUNT
- et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea Ex. 20:6
- sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent quievitque terra per quadraginta annos Judg. 5:31
- et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis 1 Ki. 18:22
- et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua 2 Esd. 1:5
- beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua Tob. 13:18
- et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum Ps. 5:11
- gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum Ps. 40:16
- et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea Ps. 69:36
- gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum Ps. 70:4
- rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te Ps. 122:6
- qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem Pr. 8:36
- mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius Pr. 18:21
- trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te Cant. 1:4
- clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam Wis. 6:13
- malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt Wis. 15:6
- quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum Sir. 1:15
- qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius Sir. 2:18
- qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius Sir. 2:19
- qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus Sir. 4:15
- principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos Isa. 1:23
- et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum Osee 3:1
- si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt Mt. 5:46
- et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt Lk. 6:32
- sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum 1 Cor. 2:9
- gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione Eph. 6:24
- in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius 2 Tim. 4:8