Haller's Concordance: DILUCULO
- dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi Ex. 8:20
- cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus Ex. 14:27
- si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria Num. 9:21
- die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies Josu. 6:15
- surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum Josu. 8:10
- altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt Judg. 21:4
- cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo 1 Ki. 5:3
- diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis 1 Ki. 25:37
- consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus 4 Ki. 6:15
- factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit 4 Ki. 19:35
- consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum Domini 2 Par. 29:20
- cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus Job 1:5
- visitas eum diluculo et subito probas illum Job 7:18
- tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus Job 8:5
- numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum Job 38:12
- si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum Ps. 78:34
- si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris Ps. 139:9
- bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis Pr. 11:27
- cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur Sir. 39:6
- quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui Isa. 28:19
- a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo et mittens Jer. 7:25
- et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas consurgens diluculo mittensque et non audistis neque inclinastis aures vestras ut audiretis Jer. 25:4
- et verterunt ad me terga et non facies cum docerem eos diluculo et erudirem et nollent audire ut acciperent disciplinam Jer. 32:33
- misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me Jer. 35:15
- HETH novae diluculo multa est fides tua Lam. 3:23
- Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit: Dan. 6:19
- Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo. Dan. 14:15
- et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum et percussit hederam et exaruit Jonas 4:7
- dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas Soph. 3:7
- et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos 1 Ma. 5:30
- et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat Mk. 1:35
- una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata Lk. 24:1
- et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos Jn. 8:2
- qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur Acts 5:21