Haller's Concordance: DILUVII
- ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur Gen. 6:17
- eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram Gen. 7:6
- et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii Gen. 7:7
- cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram Gen. 7:10
- statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram Gen. 9:11
- et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem Gen. 9:15