Haller's Concordance: DILUVIUM
- factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra Gen. 7:17
- statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram Gen. 9:11
- vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis Gen. 9:28
- hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium Gen. 10:1
- hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium Gen. 10:32
- hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium Gen. 11:10
- Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum Ps. 29:10
- ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium Sir. 44:18
- sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe Mt. 24:38
- et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis Mt. 24:39
- edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes Lk. 17:27
- et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens 2 Pet. 2:5
- iterum autem in tempore induxisti diluvium super habitantes saeculum et perdidisti eos. 4 Esd. 3:9
- et factum est in uno casui eorum, sicut Adae mors sic et his diluvium. 4 Esd. 3:10