Haller's Concordance: DIMIDIO
- fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris Ex. 37:1
- fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine Ex. 37:6
- fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis 1 Par. 26:32
- filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Iohel filius Phadiae 1 Par. 27:20
- et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner 1 Par. 27:21
- dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui Ps. 102:24
- ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum Isa. 38:10
- perdix fovit quae non peperit fecit divitias et non in iudicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens Jer. 17:11
- Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Dan. 9:27
- et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei Osee 3:2