Haller's Concordance: DIMISERIT
- suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur Gen. 44:22
- si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni aestimatione restituet Ex. 22:5
- cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur Lev. 14:53
- ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra Lev. 16:26
- quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere Lev. 20:4
- et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit Dt. 24:3
- cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis 1 Ki. 9:5
- vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus Jer. 3:1
- dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii Mt. 5:31
- ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat Mt. 5:32
- dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur Mt. 19:9
- et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam Mk. 10:11
- et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur Mk. 10:12
- magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo Mk. 12:19