Haller's Concordance: DIMITTAS
- ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph Gen. 50:17
- et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino Ex. 8:29
- dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quaeras ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas me 3 Ki. 11:22
- ut exaudias de caelo hoc est de firmo habitaculo tuo preces eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo quamvis peccatori 2 Par. 6:39
- ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus Ps. 27:9
- Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas Ps. 138:8
- audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae Pr. 1:8
- ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te Pr. 4:6
- tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua Pr. 4:13
- conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae Pr. 6:20
- propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum Sir. 29:12
- et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis Isa. 2:9