Haller's Concordance: DIMITTAT
- ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua Ex. 6:11
- tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israhel de terra sua Ex. 7:2
- quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem Dt. 22:14
- tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea Ps. 39:6
- cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebraeum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam Jer. 34:14
- et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra Mk. 11:25
- quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat 1 Cor. 7:11
- nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam 1 Cor. 7:12
- et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum 1 Cor. 7:13