Haller's Concordance: DIMITTIT
- qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit Pr. 17:14
- nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum Eccl. 2:21
- et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies Sir. 27:21
- et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit Lk. 7:49
- quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam Lk. 15:4
- omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur Lk. 16:18
- mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves Jn. 10:12