Haller's Concordance: DIRIGETUR
- vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu Ps. 140:11
- qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur Pr. 28:13
- et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur Isa. 53:10
- omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus Isa. 54:17
- et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ait Dominus Deus gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur Ezec. 38:21
- secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur. Dan. 8:25
- Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio. Dan. 11:36