Haller's Concordance: DISCANT
- ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester Lev. 23:43
- et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius Dt. 31:12
- ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore Josu. 4:24
- tu exaudies in caelo in firmamento habitaculi tui et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israhel et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi 3 Ki. 8:43
- potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur 1 Cor. 14:31
- ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare 1 Tim. 1:20
- si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo 1 Tim. 5:4
- discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi Tit. 3:14