Haller's Concordance: DISCE
- veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos Judg. 16:5
- et decem formellas casei has deferes ad tribunum et fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sint disce 1 Ki. 17:18
- vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam Pr. 6:6
- audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde Sir. 16:24
- ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce Sir. 18:19
- disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax Bar. 3:14
- interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua 1 Ma. 10:72