Haller's Concordance: DISCESSIT
- at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius et coepit abicere eum et a se repellere statim enim ab eo fortitudo discessit Judg. 16:19
- et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem 1 Ma. 6:63
- nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus 1 Ma. 11:43
- et cum haec ita egisset discessit quasi iterum reversurus et universos Ioppitas eradicaturus 2 Ma. 12:7
- et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est Mk. 1:42
- dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus Lk. 1:38
- et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo Lk. 5:13
- transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo Acts 12:10
- forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere Ph'm 1:15
- et poma tua desiderii animae discessit a te et omnia pinguia et clara perierunt a te et amplius illa iam non invenient Apoc. 18:14
- et adiuratus a rege Nabuchodonosor in nomine Domini peierans discessit, et indurata cervice sua et corde suo transgressus est legitima Domini Dei Israhel. 3 Esd. 1:48
- et facta est permanens infirmitas et lex cum corde populi cum malignitate radicis, et discessit quod bonum est et mansit malignum. 4 Esd. 3:22