Haller's Concordance: DISCIPLINAE
- quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae Pr. 6:23
- stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam Pr. 22:15
- sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate Wis. 1:5
- circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae Wis. 2:12
- initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia Wis. 6:18
- cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est Wis. 6:19
- infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati Wis. 7:14
- doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius Wis. 8:4
- cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas Sir. 31:20
- in multitudine disciplinae Domini separavit eos et inmutavit vias eorum Sir. 33:11
- et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel Sir. 45:6
- doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo Sir. 50:29
- adpropiate ad me indocti et congregate vos in domum disciplinae Sir. 51:31
- iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt Bar. 3:20
- non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt Bar. 3:27
- hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo Bar. 3:37