videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius Mt. 5:1
et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius Mt. 8:23
tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant Mt. 9:14
et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius Mt. 9:19
et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam Mt. 10:42
in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare Mt. 12:1
Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis Mt. 12:2
et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis Mt. 13:10
tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri Mt. 13:36
et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu Mt. 14:12
vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas Mt. 14:15
et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis Mt. 14:19
quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant Mt. 15:2
tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt Mt. 15:12
qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos Mt. 15:23
et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam Mt. 15:33
et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo Mt. 15:36
et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere Mt. 16:5
et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde Mt. 17:6
et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire Mt. 17:10
tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis Mt. 17:13
tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum Mt. 17:19
in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum Mt. 18:1
dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere Mt. 19:10
tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis Mt. 19:13
auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse Mt. 19:25
euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus Mt. 21:6
et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit Mt. 21:20
et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi Mt. 24:1
sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi Mt. 24:3
videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec Mt. 26:8
prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha Mt. 26:17
et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha Mt. 26:19
ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt Mt. 26:35
hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt Mt. 26:56
iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore Mt. 27:64
dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus Mt. 28:13
undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus Mt. 28:16
et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant Mk. 2:18
et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas Mk. 2:23
et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit Mk. 5:31
et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui Mk. 6:1
quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento Mk. 6:29
et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit Mk. 6:35
et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem Mk. 7:5
et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam Mk. 7:17
et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine Mk. 8:4
et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines Mk. 8:27
et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum Mk. 9:28
et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum Mk. 10:10
et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus Mk. 10:13
discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire Mk. 10:24
et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius Mk. 11:14
et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha Mk. 14:12
et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha Mk. 14:16
tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt Mk. 14:50
at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt Lk. 5:33
factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus Lk. 6:1
et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa Lk. 7:11
et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his Lk. 7:18
interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola Lk. 8:9
factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt Lk. 8:22
et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae Lk. 9:18
cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos Lk. 9:54
adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos Lk. 18:15
et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuliLk. 22:39
et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum Jn. 1:37
vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias Jn. 2:2
hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius Jn. 2:11
post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus Jn. 2:12
recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me Jn. 2:17
cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus Jn. 2:22
post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat Jn. 3:22
quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius Jn. 4:2
discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent Jn. 4:8
et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea Jn. 4:27
interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca Jn. 4:31
dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare Jn. 4:33
ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare Jn. 6:16
altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent Jn. 6:22
cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum Jn. 6:24
sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat Jn. 6:61
dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis Jn. 7:3
dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis Jn. 8:31
et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur Jn. 9:2
respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri Jn. 9:27
maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus Jn. 9:28
dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc Jn. 11:8
dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit Jn. 11:12
haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei Jn. 12:16
aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret Jn. 13:22
in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem Jn. 13:35
in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuliJn. 15:8
dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis Jn. 16:29
haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius Jn. 18:1
abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuliJn. 20:10
cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis Jn. 20:19
et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino Jn. 20:20
dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam Jn. 20:25
et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis Jn. 20:26
mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est Jn. 21:4
alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium Jn. 21:8
accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta Acts 9:25
cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos Acts 9:38
quem cum invenisset perduxit Antiochiam et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani Acts 11:26
discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus Acts 11:29
discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto Acts 13:52
Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuliActs 19:30