Haller's Concordance: DISCIPULUS
- non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum Mt. 10:24
- cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu Mt. 27:57
- non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius Lk. 6:40
- si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus Lk. 14:26
- et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus Lk. 14:27
- sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus Lk. 14:33
- maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus Jn. 9:28
- sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis Jn. 18:15
- Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum Jn. 18:16
- deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua Jn. 19:27
- post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu Jn. 19:38
- exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum Jn. 20:3
- currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum Jn. 20:4
- tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit Jn. 20:8
- dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare Jn. 21:7
- exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te Jn. 21:23
- hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius Jn. 21:24
- erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine Acts 9:10
- cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus Acts 9:26
- pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili Acts 16:1