Haller's Concordance: DISCITE
- vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete Dt. 5:1
- intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite Ps. 94:8
- audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae Wis. 6:2
- discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam Isa. 1:17
- euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores Mt. 9:13
- tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris Mt. 11:29
- ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas Mt. 24:32
- a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas Mk. 13:28