Haller's Concordance: ADNUNTIA
- clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum Isa. 58:1
- quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus Jer. 42:20
- et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides domui Israhel Ezec. 40:4
- et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui Mk. 5:19
- dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei Lk. 9:60
- vade adnuntia populo meo facinora ipsorum et filiis eorum iniquitates quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum suorum, 4 Esd. 1:5
- haec dicit Dominus ad Ezram: adnuntia populo meo, quoniam dabo eis regnum Hierusalem, quod daturus eram Israhel. 4 Esd. 2:10
- tunc dixit mihi angelus: vade et adnuntia populo meo, qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti. 4 Esd. 2:48