Haller's Concordance: DISCUMBERE
- postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum Tob. 7:9
- et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis Mt. 14:19
- et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae Mk. 8:6
- erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos Lk. 9:14
- et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes Lk. 9:15
- beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis Lk. 12:37
- dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia Jn. 6:10