Haller's Concordance: DISSIPAVIT
- misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos 2 Ki. 22:15
- sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae dissipavit Dominus coram filiis Israhel 4 Ki. 16:3
- ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan 4 Ki. 18:4
- factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum 2 Esd. 4:15
- et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos Ps. 18:14
- HE factus est Dominus velut inimicus praecipitavit Israhel praecipitavit omnia moenia eius dissipavit munitiones eius et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam Lam. 2:5
- VAV et dissipavit quasi hortum tentorium suum demolitus est tabernaculum suum oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et obprobrio in indignatione furoris sui regem et sacerdotem Lam. 2:6
- et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius Lk. 9:42
- et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose Lk. 15:13