Haller's Concordance: DISSOLUTA
- sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel Gen. 49:24
- pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet Pr. 19:15
- manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum Sir. 25:32
- dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem Jer. 49:24
- et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus noster conticuit et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod nominatum est super nos paene profanatum est, et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt et Levitae nostri in captivitate abierunt, et virgines nostrae coinquinatae sunt et mulieres nostrae vim passae sunt, et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri proditi sunt, et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt. 4 Esd. 10:22