Haller's Concordance: DISSOLVIT
- non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum Jud. 16:8
- balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum Job 12:18
- Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum Ps. 33:10
- mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam Sir. 22:25
- virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit Sir. 28:18
- et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec siquidem homo hic non quaerit pacem populi huius sed malum Jer. 38:4
- qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum ut daret sibi equos et populum multum numquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit haec et qui dissolvit pactum numquid effugiet Ezec. 17:15
- stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius Hab. 3:6