Haller's Concordance: DISTRIBUIT
- et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari 1 Par. 23:6
- ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit 1 Par. 28:17
- constituit autem Ioiadae praepositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis iuxta dispositionem David 2 Par. 23:18
- neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum Sir. 20:19
- acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas Lk. 9:16
- si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit Lk. 11:22
- accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant Jn. 6:11
- et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum Acts 13:19