Haller's Concordance: DIVERSA
- et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula Ex. 38:3
- non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus Dt. 25:13
- quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram cuius vocabulum est Remmon in illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque milia viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam alios duo milia Judg. 20:45
- et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati 1 Ki. 1:18
- argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt datumque est praefectis artificum et diversa opera fabricantium 2 Par. 34:17
- parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex electi exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quaesivi valde enim erat adtenuatus populus 2 Esd. 5:18
- Nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicae poscit utilitas, ferre sententiam. Esther 16:9
- idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur Job 20:2
- et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum Isa. 22:24