Haller's Concordance: DIVES
- erat autem dives valde in possessione argenti et auri Gen. 13:2
- modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae Gen. 30:30
- dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet Ex. 30:15
- misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper 2 Ki. 12:1
- dives habebat oves et boves plurimos valde 2 Ki. 12:2
- erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis 2 Ki. 19:32
- Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriae erat autem vir fortis et dives sed leprosus 4 Ki. 5:1
- fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et adfinitate coniunctus est Ahab 2 Par. 18:1
- fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii 2 Par. 32:27
- iste moritur robustus et sanus dives et felix Job 21:23
- dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet Job 27:19
- tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper Ps. 49:2
- est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit Pr. 13:7
- cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide Pr. 18:23
- dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus Pr. 22:2
- dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis Pr. 22:7
- melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus Pr. 28:6
- sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum Pr. 28:11
- fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris Sir. 11:10
- dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit Sir. 13:4
- dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis Sir. 13:25
- dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent Sir. 13:28
- melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia Sir. 30:14
- laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum Sir. 31:3
- beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris Sir. 31:8
- haec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis Jer. 9:23
- Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. Dan. 13:4
- et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi Osee 12:8
- Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum Mt. 19:23
- cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu Mt. 27:57
- sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives Lk. 12:21
- dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius Lk. 16:1
- homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide Lk. 16:19
- factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno Lk. 16:22
- his ille auditis contristatus est quia dives erat valde Lk. 18:23
- et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives Lk. 19:2
- non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum Rom. 10:12
- scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis 2 Cor. 8:9
- Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos Eph. 2:4
- dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit Jas. 1:10
- exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet Jas. 1:11
- scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae Apoc. 2:9
- quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus Apoc. 3:17