Haller's Concordance: DIVIDAT
- dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis Gen. 1:6
- apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel Ex. 11:7
- et sus qui cum ungulam dividat non ruminat Lev. 11:7
- ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis Num. 26:55
- sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli Dt. 1:38
- in die illa sumetur super vos parabola et cantabitur canticum cum suavitate dicentium depopulatione vastati sumus pars populi mei commutata est quomodo recedet a me cum revertatur qui regiones nostras dividat Mic. 2:4
- ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem Lk. 12:13