Haller's Concordance: DIVIDET
- Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia Gen. 49:27
- confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino Lev. 1:17
- sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet Lev. 13:56
- praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es Dt. 3:28
- quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui Job 21:17
- praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet Job 27:17
- reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia Ps. 68:12
- servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet Pr. 17:2
- contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium Wis. 5:24
- qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera Sir. 27:28
- ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit Isa. 53:12
- et non dicat filius advenae qui adheret Domino dicens separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum Isa. 56:3
- Et faciet ut muniat Maozim cum Deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito. Dan. 11:39
- quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis Osee 13:15
- et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium Mt. 24:51
- veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet Lk. 12:46