Haller's Concordance: DIVINOS
- ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quaerat a mortuis veritatem Dt. 18:11
- gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es Dt. 18:14
- et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum qui dixerunt 1 Ki. 6:2
- et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et consilium eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos Isa. 19:3
- vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et maleficos qui dicunt vobis non servietis regi Babylonis Jer. 27:9
- gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebunt Jer. 50:36