Haller's Concordance: ADNUNTIET
- quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi usque hodie 1 Ki. 22:8
- si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem Job 33:23
- haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet Isa. 21:6
- omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere Isa. 43:9
- quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quae futura sunt adnuntient eis Isa. 44:7
- quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat Jer. 9:12
- et adnuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et verbum quod faciamus Jer. 42:3
- currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum Jer. 51:31
- in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibi Ezec. 24:26