Haller's Concordance: DIVISERUNT
- iumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israhel sicut praeceperat Dominus Iosue Josu. 8:27
- omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israhel cunctis hominibus interfectis Josu. 11:14
- sicut praecepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israhel et diviserunt terram Josu. 14:5
- itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in castra Silo Josu. 18:9
- hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram Josu. 19:51
- cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in caelum 4 Ki. 2:11
- diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem Ps. 22:18
- sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret Isa. 59:2
- congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israhel quos disperserunt in nationibus et terram meam diviserunt Joel 3:2
- et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant 1 Ma. 6:35
- cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt 2 Ma. 1:16
- post sabbatum vero debilibus et orfanis et viduis diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere 2 Ma. 8:28
- et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures praedas diviserunt aequam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes 2 Ma. 8:30
- postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes Mt. 27:35
- et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret Mk. 15:24