Haller's Concordance: DIVISIONES
- cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas Gen. 15:17
- divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph 1 Par. 26:1
- hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari 1 Par. 26:19
- ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua 1 Par. 28:21
- Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini 2 Par. 31:2
- exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus iuxta divisiones suas 2 Par. 31:16
- fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi Ps. 46:4
- qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:13
- sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud Pr. 21:1
- initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum Wis. 7:18
- et dabo viros qui praevaricantur foedus meum et non observaverunt verba foederis quibus adsensi sunt in conspectu meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius Jer. 34:18
- principes Iuda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae qui transierunt inter divisiones vituli Jer. 34:19
- FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei Lam. 3:48
- divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus 1 Cor. 12:4
- et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus 1 Cor. 12:5
- et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus 1 Cor. 12:6