Haller's Concordance: DIVISITQUE
- et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita Gen. 1:7
- divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus Gen. 30:40
- levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum Gen. 33:1
- qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israhel in septem partes Josu. 18:10
- divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampadas in medio lagoenarum Judg. 7:16
- populum quoque eius adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem 2 Ki. 12:31
- et conposuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna 3 Ki. 18:33