Haller's Concordance: DIVITEM
- cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini qui venerat ad se 2 Ki. 12:4
- non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem Sir. 10:26
- pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum Sir. 25:4
- et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius Isa. 53:9
- Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et iuramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias praebiturum 2 Ma. 7:24
- et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum Mt. 19:24
- facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei Mk. 10:25
- facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei Lk. 18:25