Haller's Concordance: DIXERIMUS
- accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget 2 Ki. 12:18
- baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi Mt. 21:25
- si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam Mt. 21:26
- at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei Mk. 11:31
- at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi Lk. 20:5
- si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse Lk. 20:6
- si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem 1 Jn. 1:6
- si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est 1 Jn. 1:8
- si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis 1 Jn. 1:10