Haller's Concordance: DIXERINT
- ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis Ex. 3:13
- et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio Ex. 12:26
- et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te Dt. 17:10
- et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides Josu. 4:21
- si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum 1 Ki. 14:10
- laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus Ps. 122:1
- si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra Pr. 1:11
- et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis Isa. 8:19
- ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux Isa. 8:20
- quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt Jer. 5:2
- quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos haec dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatem Jer. 15:2
- et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba haec et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro Jer. 16:10
- si autem audierint principes quia locutus sum tecum et venerint ad te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis cum rege ne celes nos et non te interficiemus et quid locutus est tecum rex Jer. 38:25
- cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus Ezec. 21:7
- cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis Ezec. 37:18
- beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me Mt. 5:11
- omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt Mt. 23:3
- si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere Mt. 24:26
- vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum Lk. 6:26
- cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient 1 Th. 5:3