Haller's Concordance: DIXERIS
- dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me Ex. 33:12
- si dixeris in corde tuo plures sunt gentes istae quam ego quomodo potero delere eas Dt. 7:17
- cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes Dt. 17:14
- noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meae mulierem te esse virtutis Ruth 3:11
- si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel 2 Ki. 15:34
- etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum Job 35:14
- non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius Pr. 18:2
- si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua Pr. 24:12
- noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis Sir. 5:1
- et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit Sir. 5:3
- ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor Sir. 5:4
- non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris Sir. 15:11
- et dixisti absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus a me ecce ego iudicio contendam tecum eo quod dixeris non peccavi Jer. 2:35
- quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi haec propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua pollutae sunt plantae tuae Jer. 13:22
- eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi Ezec. 35:10
- pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus 1 Ma. 13:9
- et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis Mt. 8:4
- et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis Mk. 1:44
- et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris Mk. 8:26
- praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem Mk. 10:19
- et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris Acts 10:15
- respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris Acts 11:9
- quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere Rom. 10:6