Haller's Concordance: DIXERITIS
- quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras Lev. 25:20
- quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem 4 Ki. 18:22
- quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra Jer. 5:19
- si autem onus Domini dixeritis propter hoc haec dicit Dominus quia dixistis sermonem istum onus Domini et misi ad vos dicens nolite dicere onus Domini Jer. 23:38
- si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri Jer. 42:13
- Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini. Dan. 14:7
- et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat Mt. 17:9
- respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet Mt. 21:21
- respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio Mt. 21:24
- et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum Jas. 2:3
- si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis 2 Jn. 1:10