Haller's Concordance: DIXERO
- igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo Gen. 24:14
- apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi Gen. 26:2
- dixitque Dominus ad Gedeon adhuc populus multus est duc eos ad aquas et ibi probabo illos et de quo dixero tibi ut tecum vadat ipse pergat quem ire prohibuero revertatur Judg. 7:4
- si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus 1 Ki. 20:22
- mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi 1 Ki. 28:8
- praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote viri fortes 2 Ki. 13:28
- si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo Job 7:13
- cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor Job 9:27
- si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me Ps. 139:11
- vel si gladium induxero super terram illam et dixero gladio transi per terram et interfecero de ea hominem et iumentum Ezec. 14:17
- etiam si dixero iusto quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur Ezec. 33:13
- sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam Ezec. 33:14
- si tu es Christus dic nobis et ait illis si vobis dixero non creditis mihi Lk. 22:67
- si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis Jn. 3:12
- et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo Jn. 8:55
- paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis Jn. 14:26