Haller's Concordance: DIXISSENT
- displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum 1 Ki. 8:6
- et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Aegypto feceruntque blasphemias magnas 2 Esd. 9:18
- cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant Tob. 9:12
- et cum haec dixissent factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes Jud. 7:18
- et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes iudicarentur morte damnavit 2 Ma. 4:47
- dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent Acts 4:23