Haller's Concordance: DIXISSET
- cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto Gen. 50:25
- ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset Ioas ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius Judg. 6:32
- quae cum dixisset fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui Judg. 9:21
- occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis per quae Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditae numquid Ephrateus es quo dicente non sum Judg. 12:5
- cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque ea quae sunt ventura dixisset Judg. 13:23
- accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei pater si rem grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis 4 Ki. 5:13
- et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven Tob. 7:3
- et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt Tob. 12:21
- quemadmodum ipse Holofernis iratus iusserit eum Israhelitis hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israhel tunc etiam ipsum Achior diversis iubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus caeli defensor eorum est Jud. 6:13
- et haec cum dixisset accessit ad columnam quae erat ad caput lectuli eius et pugionem eius qui in ea ligatus pendebat exsolvit Jud. 13:8
- Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. Dan. 10:11
- tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis Mt. 17:13
- et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est Mk. 1:42
- et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes Lk. 24:40
- murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi Jn. 6:41
- haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea Jn. 7:9
- haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius Jn. 9:6
- et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te Jn. 11:28
- haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras Jn. 11:43
- cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me Jn. 13:21
- haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius Jn. 18:1
- haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici Jn. 18:22
- dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam Jn. 18:38
- haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est Jn. 20:14
- et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino Jn. 20:20
- hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum Jn. 20:22
- hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me Jn. 21:19
- et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum Acts 1:9
- positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Acts 7:60
- et cum haec dixisset dimisit ecclesiam Acts 19:41
- et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit Acts 20:36
- et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo Acts 23:7
- et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare Acts 27:35